Giovanni Pierluigi da Palestrina - Aurea luce

Aurea luce et decore roseo
Lux lucis, omne perfudisti saeculum:
Decorans caelos inclito martyrio
Hac sacra die, quae dat reis veniam

O felix Roma, quae tantorum principum
Es purpurata pretioso sanguine
Non laude tua, sed ipsorum meritis
Excellis omnem mundi pulchritudinem

Doctor egregie, Paule, mores instrue
Et mente polum nos transferre satage:
Donec perfectum largiatur plenus
Evacuato quod ex parte gerimus

Sit Trinitati sempiterna gloria
Honor, potestas atque iubilatio
In unitate, cui manet imperium
Ex tunc et modo per aeterna saecula

Comments

  • ×